- IOIADA
- IOIADALat. Domini scientia, aut cognito: Summum obtinuit apud Iudaeos Sacerdotium. Hic Ioam Ochosiae Regis Iudae filium in regnum restituit, occisâ Athaliâ, quae: yrannide regnum invaserat: tum pepigit Ioiada foedus cum Ioa. quo foedere Rex Ioas et ipse populus polliciti sunt obedire Deo, et populus etiam Regi: inito hoc foederedemoliti sunt aras Baal, idola contrivêrunt, et Mathan, Sacerdotem Baal. occidêrunt etiam coram altari. Vide 2. Reg. c. 11. v. 15. nihilominus tamen mortuo Ioiada, Ioas ipse ad idololatriam deflexit. Vide 2. Par. c. 23. v. 14. c. 24. v. 12. 17. 25. et 29. Ioseph. Antiqq. l. 9. c. 7. A. M. 3191. Aet. 131. Huius filium Zachariam, ob parrhesiam servo Dei dignam, a Rege occisus est; Matth. c. 23. v. 35. Ier. c. 29. v. 26. Item sum mus Sacerdos, sub regno Persarum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.